Cum me respicio transactaque tempora volvo,
De multis miror, puerilis quae vehit error:
Nil cogitans sanum, tempnens consortia fratrum
Nectebar neniis, nugis quia totus in illis;
5
Tempore discendi periit cautela magistri,
Horas dictandi superavit cura vagandi.
Nam quia sic vixi, possedi nomen aselli,
Cuius raucisonum querens vitare ruditum,
Quemquam sit serum, meditabor scindere saccum,
10
Vt iuga torporis pellant rudimenta laboris,
Incipiens versus, quos rarus denegat usus.
Pellitur his somnus, frenatur potus et esus,
Sepe caput scabitur, vivus conroditur unguis
Tunditur atque stilus grandi meditamine strictus.
15
Talia qui versat, pigritandi iura recusat,
Hic sua devitat, dum pulchra poemata cantat.
Sunt etenim quidam, si me depingere quiddam
Audierint falsi, certabunt legibus aequi
Ac mea transmisso transfigent carmina telo.
20
Consuescunt multi, quam qui sint carmine docti,
Longos accentus per miros vertere flexus.
Nam pede composito certans insistere metro,
Sillabicos cursus cum sim discernere tardus,
Tempora temporibus eque coniungere cecus,
25
Rectius hoc faciam, linguam si pressero blesam.
Scribitur et legitur, priscorum carmine scitur,
Per campos, silvas, fluvios properare Camenas,
Quo pede pervolitent vel quae sibi carmina dictent;
Exitus et reditus quarum per maxima cautus
30
Commonet insulsum, ne fimo polluat aurum,
Increpat indoctum de caelis scribere versum,
Arguit invalidum per fortia tendere gressum.
Territus hisce minis meditor desistere ceptis.
Rerum gestarum viguit mos tempore patrum,
35
Nullus ut auderet conscribere, quae sibi vellet,
Ni prius auditor certus foret ille notator
Disceret aut visu, quid commemorabile scriptu;
Pagina sic certa valuit sub testibus acta.
Hec ego dissolvam, raram si pono fabellam,
40
Confiteor culpam: mendosam profero cartam.
Sunt tamen utilia quae multa notantur in illa;
Si recitas totam, panis mercabere tortam.
Denique non prodest, sed obest, ut sepe probatum est,
Vna re quemcumque suam consumere curam;
45
Sed varias artes ediscant quique scolares,
Sit scola discendi, succedat cura docendi.
Sub specie certi nascetur questio scripti,
Ad quid cepissem seu talia cur replicassem;
Ad quod solvendum scribetur quid referendum:
50
Namque die quadam consueto more sedebam,
Inspexi quosdam generalem sumere curam,
Grandia triticeum cumulare per horrea fructum;
Illos post segetes dilectas visere vites,
Illos collectis sollertes esse vehendis
55
Non solis monachis, qui servant mistica legis,
Immo peregrinis, mendicis atque pupillis;
Per sibi commissas reliquos discurrere curas,
Me vero vacuo, claustrali carcere septo.
Acrem mordebant animum monimenta priorum,
60
Flebilibusque vagas contingens vocibus auras
Maesti fel cordis reparabam more medentis
Partim cauterio, partim medicamine puro,
Imperiosa prius deflens solamina tulta;
Dicere non poteram, tacita quod mente coquebam.
65
Ceu truncus sterilis lignis aequabar adustis
Ac misero vitulo sudibus quam sepe ligato:
Illi consimilis patrum frenatus habenis,
Cuius et historiam non simplo stamine texam.
Post octingentos domini, post ter quater annos,
70
Aprili mense, pasche bis septima luna,
Sic vixit vitulus, Vosaginis partibus altus,
Vt legitur scriptis in precedentibus istis,
Annuus existens redeuntis tempore veris.
Pastores ovium multi tardique subulci
75
Cum grege fetoso satagunt exire gregatim,
Custodesque boum nec non servator equorum.
Cura pervigili dum lustrant pascua campi,
Clauditur ille domi lugens sibi colla ligari;
Gaudia nulla foris, intus pressura doloris,
80
Et quod plus istis, absunt consortia matris.
Triste sat ingemuit, cordis suspiria traxit,
Erigit ad celum facies atque invocat Iesum.
Conclamat lacrimis binis pariterque vicenis,
Vt custos stabuli solvat sibi vincula colli,
85
Vbere de matris quo gustet gaudia lactis.
Haec duo suspirat, quae per contraria tornat,
Cumque negatur iter, distentum tollitur uber,
Nititur arte fuge, quo possit currere late,
Masticat, lingit, tandem sic lora resolvit,
90
Prosilit et plaudit, tenero terram pede tundit,
Mugitum reprimit, vernantia prata revisit.
Concessa est pecori libertas laxior illi,
Scandere seu levo malit seu tramite dextro,
Sumere seu requiem seu continuare laborem.
95
Cursitat ille strepens, paribus concurrere gaudens.
Hec cum fastidit, silve tutamina querit,
Huius in occursum forstrarius elicit ymnum,
Moris ut est monachis longo de calle reversis:
"Sit salvus, Christe, servus, qui mittitur ad me,
100
Te fisus domino letetur semet in ipso.
Hic habet hospicium noctis sub pace quietum,
Ast nostras post cras sacrabit sanguine mensas;
Qui peccare valet, valet et succumbere poene".
Moxque cavernosos iussus penetrare recessus
105
Ducitur ad lustra multo fetore referta.
Tunc lupus, ad libitum sese saciare gavisus,
Extulit hunc versum cuncta pietate perustum:
"Dicito, quid venias, qua nos ratione revisas.
Tu mihi nunc, sodes, optatus diceris hospes.
110
Laudes dic superis, silve novus incola surgis,
Tu recreare venis tenuatum corpus ab escis.
Tercius est mensis, quod frustror nectare carnis,
Nec biberam cratum pecudis de sanguine tinctum.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
115
Mutum et pingue pecus nobis fabricaverat usus.
Ordinis est virtus, placetur sanguine divus".
Incipit hec vitulus, singultim pauca loquutus,
Infans namque pudor prohibebat plura profari:
"Iupiter, ingentes qui das adimisque labores,
120
Peccatis noctem, quin fraudibus obice nubem.
Si redeam gratis, grates exolvero divis,
His et pro meritis dabitur caper omnibus aris".
"Iam dudum ausculto, sed dicere plura retardo.
Inberbis iuvenis, Tullensis discolus urbis,
125
Peccatum fateor, iuvenilis me gravat error.
Hoc reus existo, nolens parere magistro.
Sensu, quo sensi, dissolvi vincula colli,
Huncce locum petii, mortem mihi forte paravi;
Hanc noxam dona; reliquam si fecero, macta.
130
Non facias longum, magnorum maxime regum,
Pacis palma detur, donec cras missa canatur.
Heinrici placitis cepi moderamina pacis.
Vt sunt scripta patrum, ploret transgressio fratrum:
In levibus modicus, per fortia fortior ictus".
135
Tum dominus cavee "misere cupis" inquid "abire;
Vt vult ipse deus, optatum sit tibi tempus.
Illud ad hec iubeo: mentem servare memento,
Corpore stes leto, concedens oscula caro".
"Quid socium simulas et amica fraude salutas?"
140
"Pellito namque famem, pransurus scandito sedem,
Nec poscar vario multum diversa palato,
Quaecumque inmundis fervent allata popinis,
Que, nisi divitibus, nequeunt contingere mensis,
Sed pocius foliis parcus vescaris acerbis.
145
In gravitate cibi crescit discordia morbi.
Sunt mihi lactuce, radices, semina silve.
Sanius est multo cerebrum, qui potat acetum:
Ex vitio cerebri frenesis furiosa movetur.
Stringeris melius, si fluxa cucurrerit alvus.
150
Cursitat ericius, pomis revehatur onustus,
Lutor piscator properat pro piscibus emptor.
Ne plores nimium, sed pangito carmina regum.
Poscis inane deos, inferni iure sepultus
Victima Plutonis sterneris nil miserentis;
155
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus".
Ille cubans gaudet, prelambens omne, quod affert,
Quid durum, quid molle foret; quid lene, quid horrens,
Quid calidum, gelidum; dominorum, quid famulorum,
Continuansque dapes succinctus cursitat hospes,
160
Fungitur officiis nec non verniliter ipsis,
Multaque de magna creverunt fragmina cena,
Quae procul instructis inculcat habenda canistris.
Iam nox per medium gaudebat currere caelum,
Cum subito missi properant, qui munera portant:
165
Inter quae rombus, cum multo milite barbus,
Flexilis et congrus, cum quis mugil generosus,
Gobio, sepiole, lolligo cum capitone,
Cancri, mulli, trutta, cavedonus, hicherus, allec,
Affuit et salmo nutritus flumine Hreno,
170
Nec aberat donis piscosi grex Rabadonis,
Quod fundoque Mose capitur piscis genus omne;
Prefert se ceto spinx captus in amne Petroso,
Squamigeros cetus punctis pellebat acutus.
Detulit haec luter, carus placidusque minister.
175
Optulit ericius, spinoso vellere sutus,
Rugosum piper ac costus lentumque papaver,
Porros et caules, rafanos quoque viribus acres,
Molles castaneas, domnis cenantibus aptas,
His cydonia sunt, crustumia denique mixta.
180
His ita susceptis redibetur gratia missis.
Considunt pariter; tum sic ait ipse magister:
"Septimus octavo propior iam preterit annus,
Ex quo cum pomis, cum piscibus urbe petitis
Mensas ornavi, convivas ipse refeci;
185
Sic vixi monachus, claustralia iura secutus,
Omnia distractis coemens obsonia gazis.
Gratia sit vobis, quod sic mihi subpeditastis.
Afficior senio, vobis mea cuncta relinquo,
Ericio rupem, lutro pro piscibus amnem".
190
Protinus arrident, collum faciemque remulcent.
Vt me conspiciunt, confestim talia dicunt:
"Mirum fit nobis: quid hic castellat in antris?"
"Dum sprevit stabulum, nostrum divertit ad antrum
Et manet insopilis, nostris addictus habenis.
195
Iure fruor torto, quia vivit tempore tanto;
Me tenet huius amor, legirupis ipse vocabor,
Mane sed officium faciat mihi more suorum,
Sanguinis ex calice roret siccamina lingue;
Proluet hic potus spurcamina pectoris huius.
200
Hic fossa est ingens, hinc rupes maxima pendens:
Mergitur in fluvium, mergens educ fugitivum,
Si scandit rupem, prosternes hunc ab eadem;
Ne nos implanet, constans tua cautio curet.
Tunc mihi carus eris, custos si providus adsis".
205
"Hoc sequar, hoc fixo conceptum corde tenebo".
Armiger ericius, clavata sindone tectus,
Nec studio citharae nec Musae deditus ullae,
Fit capitale lupi, citharizans fortia belli,
Romam, res letas et prospera quaeque retexens,
210
Mille triumphorum memorans ex ordine pompas
Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam
Omnibus ex terris, quas undique continet orbis.
Occupat ipse aditum, ne fas sit vadere captum,
Vt canis a corio numquam absterrebitur uncto.
215
Nam vitulum luter reficit, cum belua stertit,
Dulcia depromit, super haec hortamina fudit:
"Pellito nunc vino, nunc curam solvito somno,
Fortiaque adversis opponito pectora rebus:
Grata superveniet, quae non sperabitur, hora".
220
Ad mensam vituli legitur Reparatio lapsi.
Cum fuit expleta, collatio dicitur ista:
"Conditor ipse poli prudens fabricator et arvi,
Qui mestos refoves, vinctis solamina prebes,
In te confido, clausum me solve baratro,
225
Vt te collaudem videam geminumque parentem".
Hec lacrimans poscit, quin completoria dixit.
Post noctem mediam, quando sunt somnia vera,
Spelunce dominus, de visis obstupefactus,
Quod strato vidit, enarrans fratribus inquit:
230
"Dicite consocii, quo tendat visio somni.
Bruchi cum vespa, cynifes, cenomia multa
Me circumvolitabant, dente sed asperitabant,
Bini crabrones certabant stringere fauces,
Quod mihi nulla salus mansit nec vivida virtus.
235
Adfuit his vitulus celso cum carmine mixtus,
Quin etiam vulpes geminabat in ethere voces,
Ac si docta manus monstret modulamina cantus".
"Hostibus ista tuis! Nihil est, quod tu verearis;
Credas consilio: viso salvabere somno,
240
Scilicet ut vitulum patiaris abire tenellum;
Quod si postponis, soli tibi damna parabis.
In grege muscarum noscas spelea ferarum,
Quae te dilanient et toto corpore scindent;
Nam stimuli vespe sunt vires mortis acerbe.
245
Binos crabrones ambos cognosce parentes,
Qui natum deflent, fauces tibi stipite figent.
In iubilo vulpis proprii cape signa meroris.
Infelix vitulus, non grata compede vinctus,
Exiet ad campum, bellum cum noverit ortum.
250
Quid dabis ergo boni? -sic stat sententia somni."
"Hei mihi! quid faciam vel qualia verba retexam?
Quae bona distribuam? quae mundiburdia queram?
Poscis pro vitulo, minitaris pro perituro;
Si daret Heinricus, vobis percarus amicus,
255
Porcos quingentos, vitulos totidem saginatos,
Non foret inpune, quod sparsit fragmine cenae
Vve dulcorem, solitum <mihi> ferre soporem.
Cur perit incassum tanto sudore paratum?
Quod foris excessit, nobis nullatenus hesit,
260
Sed post ingressum sit nobis discutiendum.
Instauret quadruplo sumptus tultos mihi simplo.
Mane canam psalmos, si tardat sacra sacerdos."
Archicapellanus, camerarius et cocus almus,
Index consilii, quin iudex illius antri
265
Extitit ericius, perplexo vellere sutus,
Namque super cunctos nanus fuit iste sacerdos,
Indumenta novis texebat plumea telis.
"Post horam sextam capto mox tollito vitam;
Quod petiit feci, nam vix promissa replevi.
270
Portio nulla detur, sed ne per frusta secetur,
Dispice, neve cocoque foco tostetur ab ullo.
Hec caro nectarea festivum sit mihi pasca,
Hanc tege pigmentis redolentibus et sale pauco.
Esca multiplici ne fallas federa disci,
275
Per varios gustus hec fercula nostra negamus.
Lignum pomiferum si roras iusse fabarum,
Radix continuo siccabitur huius ab imo,
Marcescet sucus, vanescet in arbore fructus.
Tussis sicca fabis asino sit gloria dulcis,
280
Sit vox scabra fabe porcello gloria palme.
Hisce fabis virtus viciata est corporis huius,
Nec possum teneram telluri affligere plantam,
Sic periit, solitum dum non habet arida pastum,
(Sint hec barbaricis mandenda legumina Francis),
285
Sic erit nullus honos: potior mihi pristinus est mos,
Hunc morem repetam, <nunc> ad mea prisca recurram.
Devoro nunc carnem, preclaram persono vocem,
Sunt vituli carnes pociores quam gobiones,
Inde traham sucum crassoque humore salutem,
290
Fit rubor in facie, pallor tabescit in ore,
Blandus corde sapor, flagrans odor, apta voluptas;
Omnia percurram, quo limum pectore pellam."
"Ah, perversa vigent, legalia iura fatiscunt."
"Ergo sales vestri veterani sint sine dente.
295
Non patiar, teneas veteres ut me duce nugas."
"Si sapis, hec tacito consumes verba palato.
Vtere sorte tua, doctus pietate paterna.
Annis iam septem vitam deducis agrestem,
Cunctis delitiis preponens munera piscis,
300
Sepe tue mense iungens consortia trutte;
Omne genus carnis vitabant intima ventris.
Nunc comedes vitulum, sanctum spernens monachatum.
Non preter solitum cogor dissolvere luctum?
Tot mala succedent, quae te per tristia vertent.
305
Nomine tu monachus, sed dextro limite tortus
Crimina pertractas, sanctum subvertere certas.
Adversus mitem piceum postpone furorem.
Evigilet monachus pergrandi compede vinctus,
Regula quaeque docet, verbis simul actibus ornet:
310
Nil fore quod proprium, commune sed omnibus unum,
Quod sibi non fieri, fratri non irroget ulli.
Sic quia non vivis, praedonis lege peribis,
Iudicio canonum morieris morte latronum.
Hec luter cautus dicenda tacenda locutus.
315
"Hec illi narres, qui surdas possidet aures,
Nam caude vituli iungetur lumbus aselli;
Sic natura parens iussit discurrere soles."
"De lingua monachi volitet discrecio verbi."
"Si tibi sum cure, frenos imponito lingue."
320
"Frustratur multum, piceat qui vas adaquatum;
Sincerum nisi vas, quodcumque infundis acessit."
Postera lux oritur, multo gratissima fertur.
Cum faciem noctis pepulissent lumina solis,
Corniger armenti perlustrat ovilia vici,
325
Singula qui revocat, presentia quaeque regirat,
De sibi commissis aspectat ne pereat quis.
Mugit vacca loquax, quin taurus cornibus audax,
Perdita demonstrant, natum per singula lustrant.
Ast Vosagina canis, lustrosis conscia silvis,
330
Venerat ad medium, certum dictura relatum:
"Estimo, quod vobis referentur gaudia mestis.
In Genesi logitur, Esau cum gesta feruntur,
Ille sagitta doctus erat gravidaque faretra,
Portabat cornu, fuerat quin doctus in arcu,
335
Capsidile suo gestabat in inguine dextro;
Hic me nutrivit, per rara latibula duxit,
Post mortem domini vobis mendica remansi.
Visis consternor, auditis corde retundor:
Iuxta est speleum, multo predamine plenum;
340
Sole sub occiduo, latrans prope iam pedo fesso,
Audieram strepitum, certans comprendere melum;
Reddetur stabulo, si forsan queritur antro."
Suscipitur sermo, quem dixit barbarus hospes,
Et predocta canis ceu fertur odora canum vis,
345
Non preter cetum properans pretendere gressum,
Donec pervenit, quo se conducere vovit.
Tunc equitum turme certant peditumque caterve,
He numero plures, virtute et honore minores,
Indocti, stolidi, simul impugnare parati.
350
Viribus editior, collecto tum grege maior,
Irritat, mulcet taurus, mugitibus implet,
Fit sonus in terris, quasi totus corruat orbis.
Exilit ille lupus, somno vinoque sepultus,
Convocat armigeros pugnandi iure remotos,
355
Sperat belligeros solo torpore peritos;
Arcem conscendit, hostes quo cernere possit;
Visis expavit, reparatus viribus infit:
"O famuli fortes, animosas cernite gentes;
Vnus eis animus, quamquam non unica virtus,
360
Perdere nos gliscunt ac morti tradere querunt;
Quid datis auxilii rabiose obsistere genti?
Non pugnant manibus, non arcus tenditur ullus,
Missile non iacitur, nec funda saxa rotantur,
Non sunt pennigeri pugnaces insidiosi;
365
Nam neque calce lupus neque quenquam dente petit bos;
Absit solus aper et corniger utique cervus,
His cornu bellum cum dentis acumine sevum.
Insistunt antro, non decidet ariete crebro,
Non patet ascensus, nec scandit ridiculus mus.
370
Sed vereor vulpem solidum turbare bitumen;
†Non solitum potest, plures sibi iungere gaudet,
Ad me perdendum vigilavit cura suorum,
Prevalet, in quantum cumulaverit ipsa tumultum;
Si desunt vires, regnabunt undique fraudes.
375
Mortua sit vulpi versucia decipiendi!"
Namque duo famuli, nullo terrore subacti,
Libera respondent dicto talique cohercent:
"Non simus iniusti neque talibus assotiati
Culpis gestorum, quae damnent, more reorum.
380
Ex his nullus erit, qui nos convincere possit
Sanguine de fratris nec non de morte parentis.
Celibis illesam cupientes ducere vitam
Grates factori persolvimus omnipotenti,
Leges qui statuit, facti moderamina iussit.
385
Quae dare non poteras, hostili iure tenebas,
Nobis iurabas, ex hoc tibi consociaras
Annis iam septem, vis nos incurrere mortem?
Non ita promeriti sic nos opponere morti.
Fraudibus in vulpis que sit tibi causa timoris,
390
Ne feriant iacula, quae presens concio vibrat,
Discere percupimus, celatum quod latet ulcus."
"Tempore, quo reges vadunt ad bella feroces,
Renibus in silvis torquetur vita leonis.
Forte fuit causa, decanie lege recepta,
395
Attavus eligitur, camerarius ille notatur.
Exiit edictum, silve fera currat ad antrum,
Aegroti membris apportet quaeque salutis.
Omnes hac properant, nullum vitale ministrant,
Quod prosit capiti, cruri ventrique pedique.
400
Est sibi commissum, peragret consortia fratrum;
An quis deficiat, crebro meditamine pensat.
Absunt a reliquis caute medicamina vulpis.
Auribus hec regis mox infert sedulus hostis,
His peiora sonat, illum quod tradere querat.
405
Imperat egrotus, quicumque est fidus amicus,
Vt vulpem capiat, membratim membra resolvat.
Attavus ut novit, cruciatus mira requirit:
Arbore de celsa vulpi crux figitur alta
Condoluit pardus confratrum de grege solus,
410
Conprendit cursum, regis depromere iussum.
Finitis stadiis quingentis atque vicenis,
Iam prope lassescens occurrerat obvia vulpes;
Quae vidit, recitat cruciatus nec quoque caelat.
Vt nova suscepit, palmas utrasque tetendit,
415
Alfa petit simul ω, tormento salvet ab illo,
Et quae vera capit, subridens irrita fingit.
Haec pardum satiat, Trevirensia vina propinat.
Vt bene sunt pransi, benedicunt omnipotenti,
Nam modicum pausant ac iussa silentia servant;
420
Post iter arripiunt, Davitica carmina prendunt,
Se simul excutiunt, montana cacumina scandunt,
Inibi considunt, fini concepta reducunt.
Terminat has laudes defessa monastica vulpes:
"Christum de celis conlaudet spiritus omnis!"
425
Mox genu curvavit, simul hec oramina fudit:
"Christe, patris fili, mihi te decet en misereri,
Sum memor ipse mei satis et mea frivola novi,
Tu mihi sis galea, qui formas muta elementa,
Me facias reducem, fallacem subrue testem."
430
Solvit vincla pedum tenditque leonis ad antrum.
Cum prope pervenit, "miserere mei, deus" inquit.
"Hic maneas, donec regis molimina noscas.
Quercus adest iuxta, cui figas posteriora."
Non tamen indecorem sua se regina relinquit,
435
Namque viae comiti dodrantem contulit auri.
Hec pede composito sese sociaverat antro.
Pectore cum tremulo stetit antri limine primo,
Intro caput flexit, domnum benedicere poscit.
Quae benedicitur, a sociis set Amen geminatur.
440
"Belua multorum capitum, visis moribundum?"
"Ad quid venissem, si non medicamina ferrem?"
"A grege cur fratrum certas divellere gressum?
Inspice concilium, si desit quis sociarum."
"Hercle iacere tuum, per magna silentia pressum!"
445
"Discere persicio, quid te semoverit antro."
"Stagnum Genesaret cum fulica transvolitaret,
Me visa rediit, de te mox talia pandit:
"Cara soror vulpes, quenam nova tristibus affers?
An leo convaluit, quem punctio dira gravavit?
450
Fit planctus grandis in partibus hisce marinis.
Currito, festina: latet hoc medicamine vita.
Quod tibi compono, compone fideliter egro.
Vt fias agilis nec erres montibus istis:
Hac iter ad levam, per quod descendito Romam.
455
Burdegalo castro cursu tendas properato;
Psitachus occurret, regis tentoria queret,
Illi mox dices, quae tunc certissima scies;
Nam regi domino supplex oramina mando."
Hec dicens rediit, pacis simul oscula pressit.
460
Finibus Italicis, fessis cum robore membris,
More peregrini mirans ripatica Padi,
Dum prope perveni pontatica fixa Ticini,
Venerat inmenso merens ciconia rostro.
Fulica quae dixit, eadem gemebunda revolvit;
465
Addidit hoc solum, sanctum deposcier Aprum.
Prosperet incepta, confirmet tot mihi iussa!"
"De te multa volant, quae vitam crimine turpant."
"Circator veniat, dictum scelus omne revolvat:
Si dignum morti, cogar succumbere legi;
470
Iudicor innocua, domini letabor in aula."
Totus conticuit grex, atque crucis siluit lex.
"Quicquid sub terra est, in apricum proferet etas.
Singula de nobis anni predantur euntes,
Iam tempestivi funduntur vertice cani,
475
Auribus ecce meis inolevit pluma senilis,
Aspera iam pellis insedit cruribus istis,
Nocte dieque gravi franguntur crura dolore,
Non cursu superabo canem, nec viribus aprum,
Assimilor cigno, commutor corpore toto,
480
Conrugor, felix velud assolet Indica cornix:
Proque salute tui peragravi climata mundi."
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum,
Promta sequi tortum potius, quem dicere verum.
485
Flebilis ista feris placuit sententia vulpis,
Conclamant omnes: "veneretur olimpica vulpes!"
Sternuntur pedibus nec sese segregat ullus,
Proque labore gravi superest miseratio vulpi,
Principis ira perit, nam vulpis gloria crescit:
490
Carmine sollemni deducitur obvia regi.
Haec sceptrum regis tetigit sub federe pacis,
Tempore sic pacis fuerat mos regibus illo.
"Fulica quae misit, sollers industria vexit,
Proferto ad medium conventus silvicolarum."
495
"Nolle meum dicam, medicamina iussa requiram.
Summus preco domus, quamquam meus ille patrinus",
Est lupus hic dictus, pastoribus usque perosus,
"Pre foribus curtis, ne turbet viscera regis,
Sane ducatur, sed et unguibus excorietur.
500
Hoc faciat cicius geminis cum lincibus ursus.
De cerebro piscis, tuleram quod partibus Indis,
Illiniam dorsum, renes, simul ilia circum;
Renes egroti stringentur pelle recenti,
Per calidum vellus spargetur morbus acutus."
505
"Nil mihi tam bellum, carum, quem vivere sanum."
Flentibus hic paucis discedit mestus amicis.
Iusserat ut vulpes, certant componere linces,
Cum quibus est ursus nativo murmure motus;
Nam caput atque pedes hi salvant excoriantes,
510
Ab humeris sursum denudant usque deorsum.
Vnguitur infirmus, precingitur ac refovetur.
Cum resideret humi, iussit sibi pocula ferri;
Vt modicum biberat, confestim talia narrat:
"Heu male fida cohors, male sarto federe concors,
515
Quem temere in vosmet legem sancitis iniquam!
Si volumus genti, si nobis vivere cari,
Dum licet ac vultum servat fortuna benignum,
Legis decretum servemus more parentum:
Indigni quodcumque sumus disrumpere fedus,
520
Hec res conservat iunctos et iungit amicos.
At vos virtutes ipsas invertitis omnes,
Non mihi iudicium, sed vobis ponitis ipsum.
Dedecet hunc regem rationem scribere talem:
"Absens damnetur", nisi legibus ante vocetur.
525
Si sequitur legem, mercabitur undique laudem;
Si refugit placitum semel ac bis terque petitus
Nec premit hunc morbus tardatque vicarius huius,
Hic subit et perfert, quod quisque viriliter horret,
Nec sit lugendus, si deperit in cruce tensus.
530
Verum nil sceleris faciet pia dextera regis:
Sensibus intendat, legis precepta revolvat
Micius acclini timido, quem corde tumenti.
Nullius ore viri sensi nec discere quivi.
Tardius adveni, magis istis omnibus egi.
535
Obsecro clementem mihimet mitescere regem.
Si male quid dixi, reprobet grex istius antri;
Si quid et utilius, carum ferat iste senatus."
Collaudant, venerantur, amant, et laude frequentant.
"Esurit egrotus langore fameque gravatus;
540
Languidus in cubitum iam se conviva reponat,
Vescatur dominus, monachilis quae vehit usus:
Pane, fabis, variis herbis tellure creatis,
Pomis, lacte, mero, caseis, sale, melle et olivo,
Piscibus et pavis, turdis, calidisque placentis,
545
Pinguibus et ficis, bolletis nec sine mergis;
Regali disco iungatur sturio ceto,
Quod vomuit Ionam refugam mestumque profeta:
Dulce saporatis oneretur discus herilis.
Precipiat dominus, ut serviat hic leopardus,
550
Suggerat inpensas ponto et tellure creatas,
Vel que Iudaicis fraglant bene condita capsis."
"Tu dispone domum, ne quis sollicitet egrum
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis, et ultra
De grege conventus non sit qui calcitret ullus.
555
Qui te commorit, melius non tangere scibit,
Verbere contorto toto torquebitur antro.
Colla superborum discent, quae pena reorum.
Currite tranquillum, vulpis cognoscite iussum:
Qui veneratur erum, veneretur ad omne ministrum."
560
Gestamen sceptri vulpi concesserat illi.
Plus solito maior percurrit pectora terror,
Nec vox ulla valet, pompe vis nulla relucet.
Tunc tremefacta cohors complet, quod iusserat eros,
Assurgunt cuncti, submittunt colla iubenti.
565
Innuit ille, domus comes ut properet leopardus
Accelerare, palatinam quod condecet aulam:
Castos paneficos, fartores ac ciniflones,
Potio quo fiat vel quis cristallica promat,
Quis pincerna domus, dapifer, nec prodigus ullus
570
(Nullus tam parcus, quin prodigus ex alieno).
"Secreti tacitus camerarius ordine denus,
Servator porte sit cautus limine lingue,
Lignifer a nemore comportet robora silve,
Torrida ligna vehat, ne fumi virgula surgat,
575
Quo corrumpantur dorsalia, nec vitientur
Pallia suspensa, substrata tapecia mira;
Pervigiles multi, grandis sit copia curti,
Verrere valde domum, ne quid sit quisquiliarum,
Rursus odoriferum renovetur floribus antrum,
580
Lumina largiflue statuantur cerea mense,
Officiis dictis non desit aquarius istis
Descriptis gradibus non sit qui murmuret ullus.
Illustris monachi captivi, nomine Malchi,
Fortia cum vita recitentur in ordine gesta;
585
Percipiant animi dociles teneantque fideles;
Vnicornis, ad haec perstrenua, conferat istaec,
Voce puellari delectet pectora cleri,
Convivas delectando pariterque monendo,
Nam mixtum capiat, languens ne forte gravescat.
590
Exeat hinc dominus; orto est nam proxima quercus,
Membra sub adversa ponat languentia quercu,
Esuriesque sitis visis reparabitur erbis,
Quas habet haec orti species et amena venustas,
Quas lambit nitidi circumflua copia fontis;
595
Nil luteum de fonte fluit, nec turbidus humor
Nascitur, aut prime violatur origine vene.
At nos delicias plumarum et linea texta
Sternimus atque cutem fulcro tenuante polimus.
Audiet et lirice modulamina celsa puelle.
600
Non decet egrotum, tanto medicamine tectum,
Tam cito se sociare thoro nec iungere disco.
At domus hec domini pingatur flore recenti,
Cortinis croceis per longa palatia tensis.
Cetera formentur, velut usus regis habetur."
605
Namque manus vulpis sustentat membra leonis
Ac latus egroti, ducens per lilia prati;
Nec pes ire valet, nec cervix prevalet illi.
"Turbe condoleo, triduo iam sustinet antro,
Esurit atque sitit, ieiuno corde fatiscit;
610
Pro morbo regis conventus condolet omnis,
Nil falsi simulat, sed amica pace salutat,
Tu quocumque iubes, una sunt voce sequentes,
Diversisque modis tua curabuntur ab istis;
Ecce casis clausis consedit turba fidelis.
615
Ergo fave votis, qui servas intima regis:
Tu quemcumque deus tibi fortunaverit horam,
Vt cuique est etas, ita quemque facetus adopta,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Rusticus urbano quid distet, turpis honesto."
620
"Consilium melius proavorum non dedit ullus,
Nec potiore cibo pavit quis tempore tanto.
Si potis est fieri, titubet ne gratia domni,
Dum domus excolitur, generaliter esca paretur;
Qui servire valet, acri ne dente retardet,
625
Ille cibum capiat, domino qui sponte ministrat."
"Vncta satis spisso ponentur oluscula lardo,
Nec satis est, cara pisces avertere mensa;
Semesos pisces, quos Indus liquerat hospes,
Insimul accipiant, equato munere carpant.
630
Que sint cumque dapes, siciunt consumere fauces,
Ieiunus raro stomachus vulgaria temnit."
"Causa namque tui rorentur munere Bachi;
Vt bene sunt pransi, redeant ad limina templi."
Confestim tristes leopardus currit ad aedes
635
Exclamatque palam, conventus deserat aulam:
"Currite vos cicius, sic rex iubet iste secundus:
Ilice sub densa stomachantia sternite membra,
Horas cantate, gentacula parta vorate,
Deque cibo celeres proprias cognoscite sedes.
640
Non strepitus vocis nec sit mutatio sedis.
Ligna ferant ursi, comportent suta cameli,
Nam latices luter, deducat aquatica fiber.
Sic fiat, sic sit, horum natura reposcit.
Obsequio tigridis curetur copia panis,
645
Piscibus aptandis, avibus raris piperandis,
Escis cum reliquis nigris sollertia barris.
Preponor dapibus, disponat pocula cervus,
Dente timendus aper, turbatis viribus acer,
Has portes servet, nobis obstancia spectet."
650
"Ne venatores suffocent nos velut hostes,
Fagus adest alta, conscendat squirio celsa,
Hos peragret visu, percurram cetera sensu."
"Linces cum dammis, hi sint custodia regis,
Cerula ostia maris conservet strata iacentis.
655
Tincta super lectos candescat vestis eburnos,
Simia deformis reparet candelabra lichnis,
Impiger ericius, condenso vellere tectus,
Poma vehat, miranda canat, sed amigdala ponat,
Atque nuces corili sint mense largiter isti."
660
"Squirio quam nobilis compilet pomula glandis.
Quis tibi vel qualis, magni sum gente Catonis;
Ex atavis longo si ducis stemmata filo,
Disces me natum magnorum sanguine regum,
In me priscorum virtus defluxit avorum.
665
Stirpe recensita removebis vilia iussa,
Iuxta progeniem manda serviminis artem.
"Convenit ecce tibi talis reverentia fati."
"Hinc vivam reliquo despectior ipse popello."
"Tempore namque suo generis recitabitur ordo.
670
"Non sequar hoc iussum, deposcens te leopardum,
Precipias numquam mihi contemptibile quicquam.
Si brevis existo, prudenti regmine regno;
Ingenium purum, sapiens, subtile, serenum.
Vilibus involucris latitat substantia grandis:
675
Marchio sum Rutulis, Romane signifer urbis.
Est testudo mihi spatiosa, cacumine saxi
Tucior illa magis quam sit munimine regis:
Vnius in funda pelluntur milia dena,
Prevalet argutas hostis vitare sagittas;
680
Scandenti pediti non est via libera soli,
Vix culix quisquam volitans conscendet eandem,
Sic clivus castri teretis quasi sperula pomi;
Alpibus Italicis hic mons est altior illis;
Millenis cubitis preruptior atque vicenis,
685
Oppida Chuonradi coguntur ad hunc famulari.
Manna vescuntur, qui nostra curte fruuntur.
Est hoc speleum Teutonice Stensile dictum,
Anguis est dictus vere portariis huius,
Et cameram lecti scias Hunsaloa vocari.
690
Vltra serviciis si me non truseris ullis,
Ista tue suboli tradam sub clave sigilli;
Caucio firmatur, conventio si stabilitur."
"Tritas servitio manicas non exigo longo."
"Scandero si solium, spernam te valde superbum
695
"I puer atque mee citus hunc impone coquine;
Dum tostat verua, scutelle balnea potet.
Potus hic est habilis simili sub more superbis."
"Quo deus et quo dura vocat fortuna, sequamur."
"Dedecus est dominis, dum laxant debita servis.
700
Argumentum ingens testis sentencia prodit.
Ius est hoc modicis, semet preponere celsis,
Corpore qui parvo peragunt contraria magno:
Quamquam forma minor, verum prudentia maior,
Viribus imbelles, astu tamen acre rebelles,
705
Artibus expugnant, cum robore membra fatiscant."
"Talia conferre compellit simius iste.
Consule, care, tuis, nam dictis te volo paucis."
"Fac spatium socio, tibi mos parere parabo."
"Vult dominus secum fratrem de pluribus unum
710
Qui recitet psalmos, divinos personet ymnos,
Organa psalterii repetat modulamine dulci.
Impedior lacrimis prorumpere nomen amantis:
Virtutes pardum comitantur amiciter istum.
Non est periurus neque sordidus ac furiosus,
715
Comis et urbanus, animo pius, ore serenus,
Consilio cautus, moderatus, pacis amicus,
Novit, quid pulcrum, quid turpe, quid utile, falsum;
Si foret ad presens, solus precelleret omnes."
"Fiat velle tuum, simplex dumtaxat et unum,
720
Sit fixum, quod vis; sit vivax gratia nobis.
Dum lupus infestus pecori, venantibus apri,
Frigida dum pugnant calidis, humentia siccis,
Dum nova crescendo reparabit corona Phoebe,
Sit nobis solidum concordi federe pactum."
725
Sic ait, et mediis interserit oscula labris.
"Quantus amor celi, tanta est dilectio nostri."
"Inspice, si bene sit, quod regia curia poscit."
Egregie factum laudat vulpecula totum.
"Hora est surgendi: tua sunt quasi regia Croesi."
730
"Ad mensam vado, perfortia vina requiro.
Quinquennis vini sitis est citra mare nati."
"Non valet id fieri; queras, quod possit haberi.
Ad te cum redii, Trevirensia vina probavi,
Ex his sextarium sanxi tibi ferre bibendum.
735
Dulcius ac melius nec habet scrutarier ullus,
Quod curas abigit, quod lingue verba ministrat,
Morbos avertit, metuenda pericula pellit.
Trevirici calices quos non fecere loquaces!
Inditiis certis portavi dona salutis."
740
"Tradere si cuperes, non tanta pericula ferres,
Debitor es meriti pro tanti pondere facti.
Crimina lingua lupi concusserat ore bilingui,
Hic crucis exicium properabat figere dirum.
Furcifer ecce iacet; non sit, qui tollere curet.
745
Hanc meruit penam, vitasti denique culpam."
"Audit, quod non vult, qui pergit dicere, quod vult."
"Demiror pardum nostrum rarescere visum."
"Ne turbere, pater: veniet mox advena frater,
Cuius ad ingressum pelletur quodque nocivum."
750
"Quod mora sit fratris, stillis perfundor acerbis;
Si forsan periit, melior se nemo remansit:
Dispar comparibus, verax, psalmista probatus,
Sobrius, armipotens, castus, moderamine pollens.
Caucior est homine, prudentior hic Salomone."
755
"Si redeat, visam. Decet en te poscere mensam."
Vulpes ire parat, caudam versuta regirat,
Vt prosit pardo, signum facit hec leopardo.
Congreditur quercum, cui sciverat adfore pardum.
"Quem scit pervigilem <pardus> proferre laborem?"
760
"Quid prosit, querit, quid delectabile, poscit,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo."
"Iuxta velle tuum velle est extollere pardum.
Escas non capiam, donec capit ille coronam."
"Ne mora sis regi, saltu transcurre celebri:
765
Regi, prefectus regno, scribere secundus."
"Mentio sit primo, si vinceris hoste superbo."
"Decidit in laqueum, quem fraude tetenderat, ipsum;
Sic David cecinit, perraro hec alea fallit."
"Iam prope psalterium finivi carmine sacrum,
770
Incumbens veniis, ne forsan victimareris.
Psalmos explebo, cecini quos usque Memento;
Psalmo finito curvabar poplite fixo."
Concurrunt ambo psalmos pariter recitando,
Deque tribus pueris dum laus finitur ab illis,
775
Se sociant regi, benedicunt suscipienti.
O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!
Hic benedicendus, communi sorte beandus
Ducitur impransi susceptus laude magistri;
Dum manet in mediis medius permixtus amicis,
780
Vnguitur in regem, confratrum post quoque laudem.
†In speciem regnis viruit domus aulica regis.
Tunc se proluerat, mensas ex ordine donat,
Imperitat geminare cibos, ut regius est mos;
Nam vadit sessum, pre mensa ponit amicum.
785
Ab specule primis defertur sella curulis,
Vulpes subrisit, dum sculpta scabella locavit.
Fecit adoptivum vulpina astucia pardum.
Presulis officio vulpis grex conticet omnis:
Non murmur resonat, pacis concordia constat.
790
Finiit unicornis ubi memorabile Malchi,
Vulpes consurgit, cristallica vascula promit,
Non solum vulpes, sed multo nobiliores:
Pocio talis adest, quae versu dicere non est,
Quem portant regi, psallentes more precandi:
795
"Quo sine nemo potest, qui mire condita profert,
Qui faciem celi depingit sidere pluri,
Huncce † regem decoret, regem cum † decore salvet.
Sic sua perpetuus non claudat lumina somnus,
Sed sua perpetuo vegetentur membra vigore,
800
Et peragat placitam per multa decennia vitam,
Nec sibi sit medicis opus umquam, nec sibi casus
Aut morbus ullum pariant quandoque laborem,
Sed procul a curis et sano corpore vivat.
Nil prave cupiat, faciat, nec proferat umquam,
805
Sit vita locuples et Christi munere dives!"
Vt fluit occeanus, fluxit potus piperatus.
Singula quid memorem, superent cum singula laudem?
Nemo potest scriptis cenam depingere regis.
Inter prandendum leo scrutatur nova pardum:
810
"Cur te subtraheres paribus, volo tu mihi narres;
Tardasti multum; velle est cognoscere certum."
"Somnus te fugitat, vigilantia te cruciabat;
Condolui tibi; non parcens mihi, congrua vexi:
Nec regina Saba Salomoni sic tulit alta,
815
Nec rex ille pares avium possedit honores.
Preses eas clamet, blando palpamine tractet;
Accedat merula colludens cum filomena,
Organa quae merula miscet, luscinia mulcet."
Qui surgens currit, iuvenilia iussa peregit.
820
His capit ingressus concinno carmine primus:
"Qui rex est avium, languentem visitet istum,
Det vitam, det opes, somnos pastusque salubres,
Erigat egrotum, corroboret antra ferarum,
Prosperet hunc pardum, qui tantum deflet amicum!
825
Vobis ecce canam castam puramque Mariam,
Atque Gabrihelem, qui nuntiat Hemmanuelem
Virgine nascendum, mortali carne tegendum,
Vt salvet populum peccati pondere pressum."
"Gusta tu modicum, possis producere cantum."
830
"Si quid inexpertum, nobis servetur ad imum;
Nunc tamen amoto queramus seria ludo,
Sit cibus ac potus Christus, qui dicitur unctus,
Adsit in ore meo, dulci ferat organa plectro!"
Haec volitans poscit, pardum notum sibi visit,
835
Constitit a dextris, repetens insignia laudis
A natalicio, quo concipit innuba virgo,
Vsque sacrum flamen quo certum est adfore missum.
Concentu parili memoratur passio Christi.
Passer uterque deum cesum flet verbere Iesum,
840
Exanimis factus, claudens spiramina flatus;
Commutat vocem, dum turbant tristia laudem,
Organa divertit, dum Christi vulnera plangit,
Solvitur in luctum recolens dominum crucifixum,
Squalet se cinere, dum fertur mocio terre,
845
Offuscat visum, memorans solem tenebratum.
Hii gemini trepidas pressere ad pectora palmas,
Vnicus ut matrem, sic deflent hii pacientem.
His avibus motis stupuit milicia regis,
Turbatur pardus tam gratum perdere munus.
850
"Nec tibi nec istis sit controversia mentis!"
"Linquere non potui, flevi improperia Christi.
Singula non memoras, quae me dixisse stupebas?"
"Audieram; sed fama fuit penitusque recessit."
"Non tibi, care pater, debet istud fama videri,
855
Sed magis in cordis secreto iure recondi,
Vt domini noscas quae sit de corde voluntas.
Ecclesie doctor quid dixerit an meministi?"
"Nescio, si legi: profer, quae dixerit ipse."
"Corpus, quod mortis vitio corrumpitur, inquit,
860
Vitalem flatum, ne possit cernere verum,
Aggravat et cecis immergit sepe tenebris.
Istius exilii fleres si forte tenebras,
In quo pro primi lacrimando crimine plasti
Degemus, mecum sentires dummodo, mundum
865
Expleri cuperes eternaque desiderares,
Vt felix patriam Christo ductore redires.
Sed male, quod doleo, caelestibus obice diro
Opponis temet nec perdita gaudia defles."
"Miror, quem patriam tu mandas esse petendam.
870
Numquid non patria est, maternis ventribus in quam
Fusi presentis fruimur servimine lucis
Affectu dulci carorum necne fovemur?"
"Non equidem patria est, sed carcer mortis obumbrans;
Si patriam dicis, patriam tum credito mortis,
875
Nam vite patriam non est fas dicere talem.
Hic morbis premimur, illic sed gaudia dantur.
Quem miser atque miser, cui talia regna negari
Contigerit baratri vel sevo carcere trudi!
Vnusquisque gemat, capitalia crimina tergat,
880
Confluat ad lacrimas, si vult seducere penas!"
"Te peto, quo plane repetas, quae mesta canebas."
"Quantus in orbe furor, vobis modo testibus utor,
Dum rapit hunc Iudea manus, (bene conscia, cuius)
Cum sic astrictis incumbunt vincla lacertis,
885
Quod iubilum cordis, patitur dum conditor orbis,
Gaudia quae plebis, legitur cum passio regis!
(Mos fuit inde prius antiquis patribus ortus,
In cruce quod Christi reticescunt signa metalli,
Non vox ulla tube resonat, sed nec quoque corde
890
Lugubre portendunt, dum mesta silentia prendunt.
Ne laus horarum consuetum transeat usum,
Fagina signa sonant, quo clerus debita solvat,
Nec vacat a tipicis subpressa melodia vocis.)
Turbis belligeris, ubi funditur unda cruoris,
895
Omnis risus abest, cordis violentia prodest,
Affectu cordis crescit mensura doloris.
Quis siccis referet oculis obprobria mortis,
Quod capitur dominus veluti mitissimus agnus,
Presidis ad sedem vitulus ceu ductus ad aram?
900
Ceditur et alapis, colafis quod conditor orbis?
Afficitur flagris, constringitur undique loris,
Spinea cui fertur regis pro iure corona,
Tunditur, expuitur, deluditur atque negatur,
Pocula felliti vini mos dant sicienti,
905
Clavis confixo, perfosso cuspide Christo.
Haec sunt, quae nostram perturbant undique mentem."
"Plurima sat passi tractasti vulnera Christi;
Desine, cara, precor, iam desine fundere fletus,
Nobiscum gaude, depellens tristia plaude."
910
"Nunc precor, ut dicas, cur me gaudere rogabas.
Vnde etenim tristi persuades parcere menti?
Sunt mihi leta quidem, sed tanto pondere mentem
Infero lugentem, quod me nec vivere vellem,
Sepius exopto gelido me tradere leto."
915
"Verum (si possem) quod dicis, credere vellem,
Sed pectus lubricum quoniam geris † imperfectum,
Profer, veracem quem possim credere, testem."
"Vt quid plus referam vel secula longa retexam?
Non tibi leta manent, quod primus ab ethere plastus
920
Pulsus celicolis iterum coniungitur almis?
Que magis a nobis tractari gaudia poscis,
Quam paradisiace panduntur limina porte?"
Sufficiat tantas iamiam terebrare latebras.
Desere dedalei, iam desere limina tecti."
925
Hi lacrimis humidi, terre de pulvere fedi,
Cum iussu pardi vadunt simul amne lavari.
Cantores socii, Girinda flumine loti,
Dum repedant, reges binos dum visere certant,
Vdi, ieiuni, dicto de carmine fessi,
930
Voto communi conscendunt robora fagi.
Dum pennas aptant, plumas ex sole reformant,
Psytacus accurrit, regem resipiscere querit;
Cignus adest etiam, languentis discere vitam.
Scrutanti multa respondet avicula tanta:
935
"Pasca resurgentis celebrandum est aedibus altis,
Quis bini reges resident, cum milite prandent;
Vos rogo, nobiscum solvatis gaudia vocum."
"Causa namque tui paterer discrimina belli;
Daviticae citharae melodiam prosequar ipse.
940
Imminuentur atrae sollemni carmine curae.
Tu tamen incipias, cantu superabo Syrenas."
"Omne genus hominum vincam clangore tubarum,
Non iuxta solitum Francorum corniferorum.
Est mihi psalterium, quod erat David, decachordum
945
Asaph me docuit, qui psalmos fingere iuvit.
Incipe, si quid habes; pascales psallito laudes."
"Est hinc longa via, qua perveniatur ad antra?"
"Hinc cernes summi volitando culmina tecti."
Flegmate detersis rostris cantuque paratis
950
Excuciunt rapidas coniuncto federe pennas.
Nec mora, conveniunt, pinnae fastigia prendunt.
Previa fit merula, pardo offert hec nova monstra;
Qui surgit subitus, longinquos osculaturus,
Visis arrisit, raros sibi federe iunxit.
955
"Oceano positis regis fit fama iacentis;
Est quia divinum, languentis visere stratum,
Compuncti lacrimis palmis deflevimus artis.
Ordine confuso lustravimus aere denso,
Quo via sit nobis, invidit semita nubis,
960
Donec Burdigalis <sub> opace tempore noctis
Fit strepitus plebis matutinos immo petentis,
Namque Severini celebrabat festa beati.
Cumque fatigati moraremur ad atria sancti,
Cum reliquo vulgo redibentes cantica Christo,
965
Mox aurora rubens maturat pellere nubes.
Inde recedentes invenimus hasce sorores,
Conductu quarum quesitum invenimus egrum.
Ergo te petimus, sis nobis fixus amicus.
Diceris a cunctis clari lux altera solis,
970
Te duce ducamur, te preduce post revehamur.
Hec filomela soror, nimius quam detinet ardor
Subpeditare tibi servireque corde fideli,
Nos prece blanditur, ut Christi pascha colatur:
Comprime tu strepitum, nostrum quoque dirige gressum."
975
It, redit, attactu leni introducere cepit;
Protinus intrantes hoc ponunt ordine laudes:
"Salve festa dies, quam credens magnificat plebs!"
Hoc post odecolon grecissant Kirrie eleison,
Fit vox omnigenum volucrum pecudumque ferarum,
980
Multiplicique modo sacra cantio personat antro.
Manes devicti lugent sua damna revolvi;
Cetera gesta dei, recolit quae pagina libri,
Lingua Iudaica ructant Grecaque Latina.
Vt complent apices, quos scribit virgo Iohannes,
985
Aptant he celeres herboso cespite sedes.
"Scrutor raucisona, num sit quoque fracta lagena,
Quod mihi poscenti non dantur pocula vini,
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis."
"Apponas aliquem, si nosti forte, medelam."
990
"Nil nisi lene decet vacuis committere venis."
"Nil ego pretulerim iucundo sanus amico."
"Oderunt hilarem mesti tristemque iocosi."
Nam leo, cum vino incaluit, mox talia dixit:
"Vulpes sensata prudenter rexerat ista
995
Meque meamque domum super omne revexit honestum,
Corpus languentis confoverat igne salutis,
Seminecem membris nec cessat reddere mensis.
Hec petiit pardum post me regnare secundum,
Istius ad votum regem sacravimus istum,
1000
Nam mea sint pardi; quae pardi proxima, vulpi."
"Vulpem versutam lateri ne dempseris umquam!"
Tunc versuta dolis de tanto munere regis
Tristatur facie, quemquam letetur ad omne.
"Tristior est solito, me cernit lumine torto."
1005
"Si quid vult proprium, verum non celet amicum."
"Est specus in silvis celsi sub culmine montis,
Hanc mihi posco dari facto munimine scripti."
Confirmant reges, petiit quod subdola vulpes,
Testibus ab tantis firmatur cautio vulpis.
1010
"Hec est ista specus, data tunc sub regibus illis;
Pro facto scelere, quod vulpes gessit inique
Adversus proavum, tultum fuerat sibi castrum."
"Successit soboles, successit tortus et heres,
Delinqunt patres, solvunt delicta sequaces.
1015
Cetera prosequere, quae sint insignia cene."
"Tolluntur lances, longinqus vescitur hospes.
"Prevideas, ne turpe toral, nec sordida mappa,
Sordidus aut dapifer nares conruget edentum;
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
1020
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
Sive gravis veteri cratere limus adhesit.
Pocula miscentem nutritum pone clientem;
Casta serenatis impone cibaria mensis,
Ponantur nuclei corilorum robore nati,
1025
Persica cum cerasis, quectonia mixtaque fragis,
Poma Geroldinga, quae detulit hec philomela;
Precoqua purgetur claris in fontibus uva;
Vt dabis elixa, confestim dentur et assa.
Accubet et reliquum servum pecus ad comedendum."
1030
"Insistam cunctis, quae monstrat sermo iubentis."
Sublato disco surgens fera sistitur antro.
"Precipiat dominus, licitos repetat fera cursus."
"Accipite ergo omnes auresque advertite cordis.
Gratia sit vobis, quod sic mihi condoluistis;
1035
Exitibus vestris nullus dominetur ut hostis
Finibus in cunctis, latus qua tenditur orbis."
Potio defertur, temulenti quique vehuntur,
Pace salutantis discedit concio castris.
Non calamus referet, quae regis iussio prebet.
1040
Tunc vaga prosiliit frenis natura remotis,
Seque per immensas diffundunt agmina silvas.
Mox magni parvique lupum lusere gavisi,
Accessit lete turbe glomeratio tante,
Exprobat in facie, quae sit custodia lingue,
1045
Informat scriptis, quae sit cautela bilinguis;
"Dentibus infrendis, vane tua labra voraris;
Te tua culpa premit; tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura;
Inspicit omnipotens actus, qua mente regantur,
1050
Nam semel emissum volat inrevocabile verbum.
Hic dolus est, inimice, tuus, concepta simultas!"
Multifluisque diem verbis ducendo fatigant.
"Non capiam quicquam rediens nec lesero quemquam.
Dum vacat ergo tibi, sine causa vivere noli;
1055
Quod cupide poscis, mature plene relinquis.
Disce miser tandem, si vis contemnere mortem,
Quod, ceu flos feni, sic omnis gloria mundi.
Cur tibi condis opes, cur cecos queris honores?
Cur putridis multam te nutris vermibus escam?
1060
Diligis hunc mundum, proprium qui fallit amicum!"
"Quod das consilium, quo possim prendere somnum?
Quae mihi sunt regno, vadens hinc desero pardo."
"Plectris dulcisonis curarum semina pellis;
Tu cum sis, quod ego, fortassis cautior ullo,
1065
Nunc in amore mei comportes somnia regi."
"Quod petis, hoc peragam; causam non respuo iussam."
Res ubi melliti captus dulcedine plectri
Obdormire parat, vulpes differre laborat.
"Naturale tibi confirmat pagina libri,
1070
Quod dormis triduo; sed quid manet hospes in antro?"
"Defessi veniunt: pausent modicum atque redibunt."
Expleto triduo mox res discessit ab antro
Et Svvarzvvalt petiit, Alemannica rura revisit,
Diviciasque domus usurpat mox sibi pardus.
1075
Cignus Nortmannos possedit, psitacus Indos,
Pardus duxit aves ad partes occiduales.
His ita dispersis sic fit migracio vulpis:
Ad proavum tendit, probrosa epitafia scribit:
"Conveniens curtim parium venerare cohortem;
1080
Flecte caput tumidum susceptus sede potentum,
Premeditare prius, que <des> enigmata, cautus.
Rarus in eloquio, sollers sermone serendo,
Falsa loqui fugito, reseratis auribus esto,
Quid de quoque viro, et cui dicas, sepe videto,
1085
Sepe rogus modicus comburit culmina saltus,
Nam neglecta solent incendia sumere vires;
Officio lingue nullum frustreris honore,
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
Sic tibimet vere continget gratia fame,
1090
Sic sic magnus eris, eternum nomen habebis;
Ipse bilinguis eras, nepti tormenta parabas,
Nec minus optati quem facti pena luenda est:
Vermibus et vespis optabilis esca iacebis."
Inde petens castrum duxit secum leopardum,
1095
Nuntius ut regis sibi det munimina pacis.
Talibus a culpis facta est expulsio vulpis.
Sufficiat dictis de tanto tramite vulpis."
"Vere sufficeret; si non, fortassis abesset?
Ast bene fecisti, quod nobis sic reserasti
1100
Tecta diu, planis nudans archana loquelis.
Esse potest ab re, quod tardat concio turbe;
Commissus sanctis scrutabor, quid gerat hostis."
Luter adit collem, qui cingit de prope rupem,
Aspectat vulpem pitacia scripta vehentem
1105
Testibus appositis, fuerant qui solibus illis.
Cetus erat fortis, conclamans vocibus altis:
"Regis preceptum numquam frustretur inultum!
Passeribus prosit, qui regis iussa fefellit,
Sublaterans quemquam; non hoc sibi proderit umquam,
1110
Si scandit fraude, mox mistica seminat ore.
Perplexo morsus resupinat corde lupinos,
Occultans animum, certat subvertere iustum.
Mortis hic est amus, viroso escamine tectus,
Propinat mortem, dum fingit ferre salutem.
1115
Fraudem, quem fecit, vicinam confore scibit;
Quod sine lege stetit, vere sine lege peribit.
Hos repetens ludos enutriat in cruce corvos,
Et famuli nequam vincti mittantur Ylerdam.
Vestitura dati confestim redditur illi."
1120
Audierat proceres istas imponere leges;
Territus hisce minis, correptus mente furoris,
Omnia, quae vidit, relegens ex ordine pandit,
Hortaturque lupum, concedat abire iuvencum.
"Non hominem vereor, nec vulpis me quatit horror."
1125
"Consilium refugis, cervicibus imminet ensis,
Iudicio mortis ad presens tu capieris,
Quique tui capti, vincti morientur et illi.
Auxilium queris: querendum tempore pacis;
Dicere et audire et meliori credere non vis,
1130
Non magni pendis habitum vultumque potentis,
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Gratia tantorum tultum reddet sibi castrum,
Nec magno aut parvo leti fuga nulla erit antro."
Luter discipulus, collis de culmine lapsus,
1135
Formidans hostes possessaque castra relinquens,
Horrens exitium, fluvii se mersit ad imum.
Ericio, latis solito considere cellis,
Abdere se silici cure fuit atque labori.
Curritur ad castra, sola latrante licisca,
1140
Invadunt castrum Franco de milite castum.
"Hic est aut nusquam, quod querimus: hic latet hostis.
Cernitis en patruum? quid agis, dulcissime rerum?
Incolumi capite es, quin cano flore reluces,
Formosus facie, sura, pede, dente, lacerto,
1145
Candidus, et talos a vertice pulcher ad imos.
Tu patre preclaro nutritus pectore casto,
Certum est, ingenuos habeas ditesque parentes.
In regum numero regnas Cuonone secundus
Precellis cunctos famosis patribus ortos,
1150
Litterulis doctus, multis et honoribus auctus
Obiciet nemo sordes tibi, quas mihi multi.
Qui tibi complaceo, qui turpia vincis honesto?
Susum scande, pater: mirabitur unus et alter
Artus egregios generoso in corpore sculptos;
1155
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis."
Alloquiis vulpis seducitur atque querelis.
Conservus vilis, quem tardat acuta securis,
Dum lupus ascendit, obiecta repagula traxit,
Sic foras exiliit, matrem cum patre reposcit,
1160
Vbera cum suxit, matri letatus inhesit.
Protulit exemplar, veri quod lucet ad instar:
"Non semper feriet, quodcumque minabitur, arcus."
At lupus a tauro trunco configitur alto.
Vulpes hunc gemino collaudat pollice ludum,
1165
Haec pravo scriptum predoni perhibet aptum:
"Hoc legimus scriptum, credamus et esse probatum:
Ve qui predaris, quoniam predaberis ipse!
Mercatur mortem, qui fraudis diligit artem,
Nec capiet risum, qui sic sectatur iniqum.
1170
In te se discat, qui iuste vivere tardat!"
Mox patrios ingressa lares eliminat hostes,
Nam murum scandit, caris confratribus inquid:
"Divitis omne bonum, si non fuerit stabilitum
Consilio, racione, modo, solet adnichilari,
1175
Aeque neglectum pueris senibusve nocivum.
Que maior pestis, heu, quidve nocentius istis
Aspidibus, colubris, basiliscis atque chelidris?
Et tamen hos fertur superare domesticus hostis.
Quid tardat sapiens, forsan si ceperit hostes,
1180
Ni liget ac cruciet, obstruso carcere damnet?
Compedibus tales num sub custode tenebit?
Moris erat, fortassis erit, dum quisque vigebit,
Si prece, si precio laxatur captio capto,
Obside suscepto seu firmo sit sacramento:
1185
Qui hos vocat ad cameras, piperatas porrigit escas,
Mollia strata iacit, quaecumque tacenda resolvit,
Nulla catena premit, nec ferrea passio cogit:
Excors, follus, ebes, abnormis, garrulus idem est,
Et perit ut lupus hic, condigno fine perhemptus,
1190
Nam multi pereunt, quia sensu vivere nolunt.
Non iactu lapidis nec iacto missile quovis
Captio fit castri tanti sine caede peculii:
Ingenii sensus prudentum fortis et astus
Milibus armatis cicius dominatur inhermis.
1195
Credite, consocii, me visit gratia Christi.
Conservate fidem, nodosam pellite fraudem,
Subveniat frater fratri pro posse fideli!"
Talibus hosce monens Christo mandaverat omnes.
Dum redeunt pariter, affatur talia mater:
1200
"Cur non, nate, refers, que sevus fecerit hospes?"
"O mater, peccas, dum tristia metra retractas;
Tedet sacrilega antri percurrere curas;
Has si plus refero, fastidia magna parabo:
Dulce sonat modicum, confert fastidia magnum.
1205
Pertuleram triste, quod sic tardastis utrique.
Prorsus iucundam noctem produximus istam:
Possedi sotium, qui fletum fudit amarum,
Pro me sepe rogans lacrimas eduxit amaras,
Luter ridiculus famoso est nomine dictus,
1210
Attrectans amnes, piscosi gurgitis heres.
Hicce meis oculis detersit signa meroris
Sub noctem gelidumque foco calefactat amicum.
Non tamen adversis insomnia duximus austris,
Me Bacho satiat, quin lenia verba propinat.
1215
Ericium vafrum, servis de pluribus usum,
Instruit Herodes vitulinas scindere carnes,
Qui dixit vitulum festivum pasca futurum,
Per se sumendum, nulli per frusta secandum;
Ad iugulum tantum ferrum reddebat acutum,
1220
Me cupiens miserum morsu lacerare ferino.
Laus domino, qui me salvarat dente lupino!
Sanus et incolumis maternis deferor ulnis.
Sit nomen sanctum Christi domini benedictum!"
Versus milleni centeni septuageni:
1225
Verum operi longo fas est obrepere somnum,
Nimirum aspere est abiectis utile nugis
Et tempestivum psalmis concedere ludum;
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
Sermonem claudam, verbum non amplius addam.